Ephesians -1 Timothy

Clementine_Vulgate(i) 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. 5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, 6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, 8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; 11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: 12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo; 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: 17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. 2 1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: 7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. 8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. 11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: 21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu. 3 1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, 2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, 6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. 14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, 15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, 16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: 21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. 4 1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ? 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi: 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. 17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. 20 Vos autem non ita didicistis Christum, 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ, 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. 25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. 27 Nolite locum dare diabolo: 28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. 5 1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. 5 Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. 6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. 7 Nolite ergo effici participes eorum. 8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. 15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, 21 subjecti invicem in timore Christi. 22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum. 6 1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2 { Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:} 3 { ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.} 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. 5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. 10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. 11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: 12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. 13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. 14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, 15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, 16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: 17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui. 21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino: 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. 23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo. 24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

Philippians

1 1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, 2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, 5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: 6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. 7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. 8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: 9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: 10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, 12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: 16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: 18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: 20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. 21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. 22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. 23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, 24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. 25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. 27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii: 28 et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: 29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: 30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. 2 1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. 5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: 7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: 10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. 12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. 14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: 15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. 19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. 20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. 22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. 23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. 24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. 25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. 3 1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5 circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, 6 secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. 7 Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9 et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide, 10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: 12 non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. 15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18 Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: 19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20 Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, 21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. 4 1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. 2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. 3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. 4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. 5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. 6 Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. 7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. 8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. 9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum. 10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. 11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13 Omnia possum in eo qui me confortat. 14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. 15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: 16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. 20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. 21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. 22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. 23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Colossians

1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: 2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: 4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. 9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, 12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: 16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. 18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: 19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. 21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: 23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. 24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: 25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: 26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, 28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: 29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. 2 1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: 2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. 6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, 7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. 8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: 14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. 16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: 17 quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. 20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: 22 quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: 23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. 3 1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. 3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. 4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: 6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: 7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: 11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. 12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: 15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. 16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. 18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. 19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. 20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. 21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. 23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. 25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum. 4 1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. 2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: 3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), 4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. 5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes. 6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. 7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, 9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis. 10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: 11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. 12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. 13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. 14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. 15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. 16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis. 17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. 18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.

1 Thessalonians

1 1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. (1:2a) Gratia vobis, et pax. 2 Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, 3 memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: 4 scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: 5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. 6 Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia. 8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. 9 Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, 10 et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura. 2 1 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: 2 sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. 3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, 4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. 5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est: 6 nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. 7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. 8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. 9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. 10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: 11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos) 12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam. 13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: 14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: 15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, 16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. 17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: 18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas. 19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium. 3 1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis: 2 et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: 3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. 4 Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. 5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. 6 Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: 7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, 8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. 9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, 10 nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ? 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. 12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: 13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen. 4 1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum. 3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione, 4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore: 5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: 6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. 7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. 8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. 9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. 10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, 11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis: 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis. 13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. 14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. 15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. 16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. 17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. 18 Itaque consolamini invicem in verbis istis. 5 1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: 3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat: 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: 9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 10 qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. 12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. 14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. 15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. 16 Semper gaudete. 17 Sine intermissione orate. 18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. 19 Spiritum nolite extinguere. 20 Prophetias nolite spernere. 21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete. 22 Ab omni specie mala abstinete vos. 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. 24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. 25 Fratres, orate pro nobis. 26 Salutate fratres omnes in osculo sancto. 27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. 28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

2 Thessalonians

1 1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem: 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis 5 in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. 6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: 7 et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, 8 in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, 9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: 10 cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. 11 In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi. 2 1 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum: 2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. 3 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, 4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. 5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? 6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. 7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: 9 cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, 10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, 12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. 13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis: 14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. 15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. 16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, 17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono. 3 1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: 2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. 3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. 4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi. 6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. 9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. 11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. 12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur: 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. 17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

1 Timothy

1 1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, 4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. 5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. 6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, 7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant. 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur: 9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, 11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. 12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: 13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. 15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. 17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. 18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, 19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: 20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. 2 1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate: 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: 7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa: 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione. 12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. 13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva: 14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit. 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. 3 1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed 4 suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. 5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? 6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. 7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. 8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. 13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. 14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: 15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. 4 1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, 2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. 4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: 5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. 6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. 7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. 8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11 Præcipe hæc, et doce. 12 Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. 14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 15 Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16 Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. 5 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: 2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate: 3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt. 4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. 5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. 6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. 7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. 8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. 9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, 10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt: 12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. 14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. 16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. 17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. 19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. 21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. 24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. 25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. 6 1 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. 2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. 3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: 4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, 5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. 6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. 7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. 8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis. 11 Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. 13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, 14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: 16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. 17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. 20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, 21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.