Ephesians -1 Timothy

Vulgate(i) 1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate 5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae 6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae 12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo 13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto 14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius 15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos 16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur 2 1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri 4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos 5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati 6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu 8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur 10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus 11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo 13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi 14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua 15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem 16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso 17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem 19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei 20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu 3 1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi 9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit 10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei 11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro 12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius 13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra 14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine 17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati 18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis 21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen 4 1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis 2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate 3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis 4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae 5 unus Dominus una fides unum baptisma 6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis 7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi 8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia 11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi 14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris 15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus 16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate 17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui 18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum 19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia 20 vos autem non ita didicistis Christum 21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris 23 renovamini autem spiritu mentis vestrae 24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra 26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram 27 nolite locum dare diabolo 28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti 29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus 30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis 31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia 32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis 5 1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi 2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos 4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio 5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei 6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae 7 nolite ergo effici participes eorum 8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 10 probantes quid sit beneplacitum Deo 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere 13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est 14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus 15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes 16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt 17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini 18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri 21 subiecti invicem in timore Christi 22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus 25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum 6 1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum 2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione 3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram 4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini 5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo 6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo 7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber 9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum 10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii 20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui 21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino 22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra 23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione

Philippians

1 1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc 6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu 7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse 8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu 9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei 12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui 15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant 16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum 17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis 18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo 19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi 20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius 24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos 25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos 27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii 28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo 29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini 30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me 2 1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi 19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit 21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito 25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum 27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem 28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim 29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium 3 1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium 2 videte canes videte malos operarios videte concisionem 3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis 5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella 7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide 10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius 11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis 12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu 13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me 14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu 15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit 16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula 17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos 18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi 19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt 20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum 21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia 4 1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi 2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino 3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae 4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete 5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope 6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu 8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate 9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum 10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis 11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse 12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati 13 omnia possum in eo qui me confortat 14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae 15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli 16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis 17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram 18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen 21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres 22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt 23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen

Colossians

1 1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater 2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro 3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes 4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii 6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu 9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio 12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae 14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum 15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae 16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant 18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens 19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt 21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso 23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister 24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia 25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei 26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae 28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu 29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute 2 1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne 2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum 5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae 6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate 7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione 8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi 12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis 13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta 14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci 15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso 16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum 17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi 18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae 19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei 20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis 21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris 22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis 3 1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens 2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram 3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis 7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro 9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius 10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum 11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus 12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos 14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote 16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo 17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum 18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino 19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas 20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino 21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant 22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum 23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio 4 1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo 2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione 3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum 4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui 5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes 6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere 7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra 9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis 10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum 11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio 12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei 13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli 14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas 15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam 16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis 17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas 18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen

1 Thessalonians

1 1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax 2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione 3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram 5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia 8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui 9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero 10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura 2 1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit 2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine 3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo 4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra 5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est 6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis 7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis 9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei 10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos 12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam 13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis 15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur 16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem 17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas 19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium 3 1 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis 2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra 3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus 4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis 5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster 6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos 7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem 8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino 9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum 10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae 11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos 12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis 13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen 4 1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum 3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum 6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione 8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis 9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem 10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis 11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis 13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent 14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt 16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi 17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus 18 itaque consolamini invicem in verbis istis 5 1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis 2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus 7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt 8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis 9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum 10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 16 semper gaudete 17 sine intermissione orate 18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 19 Spiritum nolite extinguere 20 prophetias nolite spernere 21 omnia autem probate quod bonum est tenete 22 ab omni specie mala abstinete vos 23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet 25 fratres orate pro nobis 26 salutate fratres omnes in osculo sancto 27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus 28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen

2 Thessalonians

1 1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis 5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini 6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant 7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius 8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu 9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius 10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo 11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute 12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi 2 1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum 2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini 3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis 4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis 6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore 7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat 8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati 13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi 15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram 16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia 17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono 3 1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos 2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides 3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo 4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi 6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis 7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus 9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos 10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet 11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes 12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes 14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur 15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem 16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis 17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen

1 Timothy

1 1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant 8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur 9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis 10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur 11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate 14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen 18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam 19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt 20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare 2 1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus 2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate 3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo 4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire 5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis 7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate 8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione 9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona 11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva 14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate 3 1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat 2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum 4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli 7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli 8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura 10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes 11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus 12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus 13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu 14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito 15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria 4 1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem 6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem 8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae 9 fidelis sermo et omni acceptione dignus 10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium 11 praecipe haec et doce 12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate 13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae 14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus 16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt 5 1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres 2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate 3 viduas honora quae vere viduae sunt 4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die 6 nam quae in deliciis est vivens mortua est 7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint 8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior 9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor 10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est 11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt 12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt 13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet 14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia 15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan 16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat 17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua 19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus 20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant 21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi 23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates 24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur 25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt 6 1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur 2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare 3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem 6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia 7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus 9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem 12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem 14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium 16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen 17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum 18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam 20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae 21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum