Mark 14:34-42

Vulgate(i) 34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate 35 et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora 36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu 37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare 38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma 39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens 40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei 41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum 42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est