Vulgate(i)
 1  initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
 2  sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
 3  vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
 4  fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
 5  et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
 6  et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
 7  et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
 8  ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
 9  et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
 10  et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
 11  et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
 12  et statim Spiritus expellit eum in desertum
 13  et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
 14  postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
 15  et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
 16  et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
 17  et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
 18  et protinus relictis retibus secuti sunt eum
 19  et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
 20  et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
 21  et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
 22  et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
 23  et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
 24  dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
 25  et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
 26  et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
 27  et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
 28  et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
 29  et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
 30  decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
 31  et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
 32  vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
 33  et erat omnis civitas congregata ad ianuam
 34  et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
 35  et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
 36  et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
 37  et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
 38  et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
 39  et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
 40  et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
 41  Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
 42  et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
 43  et comminatus ei statim eiecit illum
 44  et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
 45  at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique