Vulgate(i)
 1  quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
 2  sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
 3  visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
 4  ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
 5  fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
 6  erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
 7  et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
 8  factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
 9  secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
 10  et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
 11  apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
 12  et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
 13  ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
 14  et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
 15  erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
 16  et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
 17  et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
 18  et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
 19  et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
 20  et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
 21  et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
 22  egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
 23  et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
 24  post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
 25  quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
 26  in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
 27  ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
 28  et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
 29  quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
 30  et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
 31  ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
 32  hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
 33  et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
 34  dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
 35  et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
 36  et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
 37  quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
 38  dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
 39  exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
 40  et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
 41  et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
 42  et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
 43  et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
 44  ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
 45  et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
 46  et ait Maria magnificat anima mea Dominum
 47  et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
 48  quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
 49  quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
 50  et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
 51  fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
 52  deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
 53  esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
 54  suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
 55  sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
 56  mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
 57  Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
 58  et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
 59  et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
 60  et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
 61  et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
 62  innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
 63  et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
 64  apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
 65  et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
 66  et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
 67  et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
 68  benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
 69  et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
 70  sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
 71  salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
 72  ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
 73  iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
 74  daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
 75  in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
 76  et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
 77  ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
 78  per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
 79  inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
 80  puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel