Vulgate(i)
 1  parabolae Salomonis filii David regis Israhel
 2  ad sciendam sapientiam et disciplinam
 3  ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
 4  ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
 5  audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
 6  animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
 7  timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
 8  audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
 9  ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
 10  fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
 11  si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
 12  degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
 13  omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
 14  sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
 15  fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
 16  pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
 17  frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
 18  ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
 19  sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
 20  sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
 21  in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
 22  usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
 23  convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
 24  quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
 25  despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
 26  ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
 27  cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
 28  tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
 29  eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
 30  nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
 31  comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
 32  aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
 33  qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato