Proverbs 21

Vulgate(i) 1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud 2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus 3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae 4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum 5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate 6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis 7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium 8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius 9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo 11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam 12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum 13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur 14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam 15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem 16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur 17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur 18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus 19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda 20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud 21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam 22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius 23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam 24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam 25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari 26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit 27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere 28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam 29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam 30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum 31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet