Vulgate(i)
 1  luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
 2  sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
 3  honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
 4  propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
 5  sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
 6  multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
 7  iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
 8  rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
 9  quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
 10  pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
 11  ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
 12  aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
 13  noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
 14  malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
 15  est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
 16  tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
 17  suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
 18  cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
 19  ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
 20  qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
 21  hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
 22  ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
 23  abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
 24  a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
 25  ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
 26  dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
 27  lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
 28  misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
 29  exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
 30  livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris