Vulgate(i)
 1  qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
 2  qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
 3  non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
 4  mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
 5  cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
 6  verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
 7  verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
 8  doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
 9  melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
 10  novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
 11  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
 12  desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
 13  propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
 14  de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
 15  via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
 16  fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
 17  qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
 18  est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
 19  labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
 20  dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
 21  non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
 22  abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
 23  homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
 24  manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
 25  maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
 26  qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
 27  non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
 28  in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem