Vulgate(i)
 1  filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
 2  de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
 3  qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
 4  vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
 5  verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
 6  iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
 7  est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
 8  redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
 9  lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
 10  inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
 11  substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
 12  spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
 13  qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
 14  lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
 15  doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
 16  astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
 17  nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
 18  egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
 19  desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
 20  qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
 21  peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
 22  bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
 23  multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
 24  qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
 25  iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis