Vulgate(i)
 1  quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
 2  et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
 3  ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
 4  noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
 5  ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
 6  ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
 7  quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
 8  cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
 9  in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
 10  ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
 11  propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
 12  ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
 13  noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
 14  tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
 15  fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
 16  et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
 17  non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
 18  quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
 19  audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
 20  noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
 21  quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
 22  audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
 23  veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
 24  exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
 25  gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
 26  praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
 27  fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
 28  insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
 29  cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
 30  nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
 31  ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
 32  sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
 33  oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
 34  et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
 35  et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam