Vulgate(i)
 1  fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
 2  longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
 3  misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
 4  et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
 5  habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
 6  in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
 7  ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
 8  sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
 9  honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
 10  et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
 11  disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
 12  quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
 13  beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
 14  melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
 15  pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
 16  longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
 17  viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
 18  lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
 19  Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
 20  sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
 21  fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
 22  et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
 23  tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
 24  si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
 25  ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
 26  Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
 27  noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
 28  ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
 29  ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
 30  ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
 31  ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
 32  quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
 33  egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
 34  inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
 35  gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia