Vulgate(i)
 1  verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
 2  stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
 3  non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
 4  quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
 5  omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
 6  ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
 7  duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
 8  vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
 9  ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
 10  ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
 11  generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
 12  generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
 13  generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
 14  generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
 15  sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
 16  infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
 17  oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
 18  tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
 19  viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
 20  talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
 21  per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
 22  per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
 23  per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
 24  quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
 25  formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
 26  lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
 27  regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
 28  stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
 29  tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
 30  leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
 31  gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
 32  et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
 33  qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias