Luke 24:36-49

Vulgate(i) 36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere 37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre 38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra 39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere 40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes 41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur 42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis 43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis 44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me 45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas 46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma 48 vos autem estis testes horum 49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto