Mark 14:43-65

Vulgate(i) 43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus 44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite 45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum 46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum 47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam 48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me 49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae 50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt 51 adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum 52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis 53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem 55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant 56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant 57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes 58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo 59 et non erat conveniens testimonium illorum 60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his 61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti 62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli 63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes 64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis 65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant