Luke 24:13-21

Vulgate(i) 13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus 14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant 15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent 17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes 18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus 19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt