Psalms 3:1-30:12

Clementine_Vulgate(i) 1 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 2 3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. 4 1 [Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. 2 3 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? 4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. 5 Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. 6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? 7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. 8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. 5 1 [Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. 2 3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. 4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. 5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. 6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. 7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. 8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. 9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. 10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est. 11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. 12 Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, 6 1 [Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. 2 3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. 4 Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? 5 Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. 6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? 7 Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. 8 Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. 9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit. 7 1 [Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: 2 3 nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. 4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, 5 si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. 6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. 7 Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, 8 et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: 9 Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. 10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus. 11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. 12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? 13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. 14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. 16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. 17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. 8 1 [Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos. 2 3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti. 5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? 6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, 9 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris. 9 1 [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. 2 3 Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. 4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. 5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. 6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. 7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; 8 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, 9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. 10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. 11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. 12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: 13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. 14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, 15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: 16 exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. 17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. 18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. 19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem. 20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo. 10 1 [In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? 2 3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: 4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit? 5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum. 6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. 7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. 8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 11 1 In finem, pro octava. Psalmus David. 2 [Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. 5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? 6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. 7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum. 12 1 [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? 2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me? 4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; 5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; 6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.] 7 8 13 1 In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. 4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? 5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. 6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. 14 1 [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? 2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; 3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. 4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; 5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit hæc non movebitur in æternum.] 6 7 15 1 [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. 2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. 3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. 4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. 5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. 16 1 [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. 2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. 3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. 4 Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. 5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. 6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. 7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. 8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me 9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; 10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. 11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram. 17 1 [Diligam te, Domine, fortitudo mea. 2 3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. 4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5 Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. 6 Dolores inferni circumdederunt me; præoccupaverunt me laquei mortis. 7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. 8 Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. 9 Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo. 10 Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. 11 Et ascendit super cherubim, et volavit; volavit super pennas ventorum. 12 Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. 13 Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis. 14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. 15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. 18 1 [Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. 2 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 4 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. 5 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 6 In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam; 7 a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. 8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. 9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. 12 Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. 13 Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; 14 et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. 15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.] 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 19 1 [Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. 2 3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. 4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. 5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. 6 Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur. 7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. 8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. 10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.] 11 12 13 14 20 1 [Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. 2 3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. 4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. 5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. 7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. 8 Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. 9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. 21 1 [Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. 2 3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. 4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. 5 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. 6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. 11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: 12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. 13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. 22 1 [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: 2 in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; 3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum. 4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. 5 Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est! 6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 23 1 [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. 2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. 3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? 4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: 5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. 24 1 [Ad te, Domine, levavi animam meam: 2 Deus meus, in te confido; non erubescam. 3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur. 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. 7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. 8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. 10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. 25 1 [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. 2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. 4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. 5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. 6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: 7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. 8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. 9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam: 10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus. 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. 12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.] 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 26 1 [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? 2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. 3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo. 4 Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. 5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. 6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. 7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me. 8 Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. 9 Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me. 11 Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. 12 Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. 27 1 [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. 2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. 3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. 4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis. 5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos. 6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ. 7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. 8 Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. 9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.] 10 11 12 13 14 28 1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. 2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus. 3 Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas. 4 Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia. 5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani: 6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. 7 Vox Domini intercidentis flammam ignis; 8 vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. 9 Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. 29 1 [Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. 2 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. 5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. 6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. 7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum. 8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. 10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? 11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. 30 1 [In te, Domine, speravi; non confundar in æternum: in justitia tua libera me. 2 3 Inclina ad me aurem tuam; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias: 4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. 5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. 6 In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine Deus veritatis. 7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi. 8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam; salvasti de necessitatibus animam meam. 9 Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. 10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. 11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. 12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me.