Clementine_Vulgate(i)
 1   [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
  2  3  multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
  4  Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
  5  Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
  6  Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
  7  Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
  8  Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.