Romans 16:3-16

Vulgate(i) 3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu 4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium 5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo 6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis 7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo 8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino 9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum 10 salutate Apellen probum in Christo 11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino 12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino 13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam 14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres 15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos 16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi