Romans 16:3-16

Clementine_Vulgate(i) 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium), 5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. 6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. 7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. 10 Salutate Apellen probum in Christo. 11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. 12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino. 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. 15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.