Luke 8:41-56

Vulgate(i) 41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius 42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur 43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari 44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius 45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit 46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse 47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit 48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace 49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum 50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit 51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae 52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit 53 et deridebant eum scientes quia mortua esset 54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge 55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare 56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat