Luke 2:29-36

Vulgate(i) 29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum 31 quod parasti ante faciem omnium populorum 32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel 33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes 36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua