Psalms 87

Clementine_Vulgate(i) 1 [Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. 2 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, 6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.