Matthew 24:15-18

Vulgate(i) 15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat 16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes 17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua 18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam