Matthew 24:15 Cross References - Vulgate

15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

Ezekiel 40:4

4 et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel

Daniel 9:23

23 ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellege visionem

Daniel 9:25

25 scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad christum ducem ebdomades septem et ebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum

Daniel 9:27

27 confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio

Daniel 10:12-14

12 et ait ad me noli metuere Danihel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum ut te adfligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos 13 princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michahel unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum 14 veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies

Daniel 11:31

31 et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem

Daniel 12:11

11 et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta

Mark 13:14

14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes

Luke 19:43

43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique

Luke 21:20

20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius

John 11:48

48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem

Acts 6:13

13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

Acts 21:28

28 viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum

Hebrews 2:1

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

Revelation 1:3

3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est

Revelation 3:22

22 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.