Mark 7:10-23

Vulgate(i) 10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur 11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit 12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis 14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite 15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem 16 si quis habet aures audiendi audiat 17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam 18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas 20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem