Luke 5:4-11

Vulgate(i) 4 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam 5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete 6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum 7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur 8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine 9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant 10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens 11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum