Luke 2:23-33

Vulgate(i) 23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum 25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo 26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini 27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo 28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit 29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum 31 quod parasti ante faciem omnium populorum 32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel 33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo