Luke 20:20-40

Vulgate(i) 20 et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis 21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces 22 licet nobis dare tributum Caesari an non 23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis 24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris 25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo 26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt 27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum 28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo 29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis 30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio 31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt 32 novissima omnium mortua est et mulier 33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem 34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias 35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores 36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis 37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob 38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei 39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti 40 et amplius non audebant eum quicquam interrogare