1 Samuel 16:13-15

Vulgate(i) 13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha 14 spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino 15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te