1 Samuel 16:13-15

Clementine_Vulgate(i) 13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. 14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. 15 Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.