1 Corinthians 10:6-12

Vulgate(i) 6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat