Psalms 50:8-18

Vulgate(i) 8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius 13 numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam 14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua 15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me 16 impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo 17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te 18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua