Psalms 50

Vulgate(i) 1 canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius 2 de Sion perfecta decore Deus apparuit 3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida 4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper 7 audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum 8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius 13 numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam 14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua 15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me 16 impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo 17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te 18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua 19 os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum 20 sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium 21 haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos 22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet 23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei