Matthew 24:15-28

Vulgate(i) 15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat 16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes 17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua 18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam 19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato 21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet 22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi 23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere 24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi 25 ecce praedixi vobis 26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere 27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis 28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae