Matthew 23:37-24:2

Vulgate(i) 37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti 38 ecce relinquitur vobis domus vestra deserta 39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini 24 1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi 2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur