Matthew 20:20-28

Vulgate(i) 20 tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo 21 qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo 22 respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus 23 ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo 24 et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus 25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos 26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister 27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus 28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis