Clementine_Vulgate(i)
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
23 { Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.}
24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
25 { Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.}
26 { Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:}
27 { et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.}
28 { Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.}