Mark 15:42-47

Vulgate(i) 42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset 45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur