Luke 9:28-36

Vulgate(i) 28 factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret 29 et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens 30 et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias 31 visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem 32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo 33 et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret 34 haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem 35 et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite 36 et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant