Luke 1:41-56

Vulgate(i) 41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui 43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me 44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo 45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino 46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum 47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo 48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes 49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius 50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum 51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui 52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles 53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes 54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae 55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula 56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam