Luke 18:13-17

Vulgate(i) 13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur 15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos 16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei 17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud