Luke 15:20-32

Vulgate(i) 20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum 21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus 22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes 23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur 24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari 25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum 26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent 27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit 28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum 29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer 30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum 31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt 32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est