Luke 12:49-53

Vulgate(i) 49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur 50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur 51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres 53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam