Matthew 18:21-35

Clementine_Vulgate(i) 21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? 22 { Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.} 23 { Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.} 24 { Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.} 25 { Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.} 26 { Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 27 { Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.} 28 { Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.} 29 { Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.} 30 { Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.} 31 { Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.} 32 { Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:} 33 { nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?} 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 { Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.}