Matthew 17

Clementine_Vulgate(i) 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7 { Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.} 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9 { Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.} 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? 11 { At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.} 12 { Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.} 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: 15 (17:14b) Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. 16 (17:15) Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 17 { (17:16) Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.} 18 (17:17) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 (17:18) Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? 20 { (17:19) Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.} 21 { (17:20) Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.} 22 { (17:21) Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:} 23 (17:22) et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. 24 (17:23) Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? 25 (17:24) Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? 26 (17:25) Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. 27 { (17:26) Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.}