Matthew 19

Clementine_Vulgate(i) 1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, 2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4 { Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:} 5 { Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.} 6 { Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.} 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? 8 { Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.} 9 { Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.} 10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11 { Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.} 12 { Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.} 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14 { Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.} 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? 17 { Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.} 18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; 19 { honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.} 20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? 21 { Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.} 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23 { Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.} 24 { Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.} 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? 26 { Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.} 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28 { Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.} 29 { Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.} 30 { Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.}