Luke 22:66-23:5

Clementine_Vulgate(i) 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. 67 { Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:} 68 { si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.} 69 { Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.} 70 { Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.} 71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus. 23 1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3 { Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.} 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. 5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.