Luke 21

Clementine_Vulgate(i) 1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo. 3 { Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.} 4 { Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.} 5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: 6 { Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.} 7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? 8 { Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.} 9 { Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.} 10 { Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.} 11 { Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.} 12 { Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:} 13 { continget autem vobis in testimonium.} 14 { Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis:} 15 { ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.} 16 { Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:} 17 { et eritis odio omnibus propter nomen meum:} 18 { et capillus de capite vestro non peribit.} 19 { In patientia vestra possidebitis animas vestras.} 20 { Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:} 21 { tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,} 22 { quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.} 23 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.} 24 { Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.} 25 { Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:} 26 { arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:} 27 { et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.} 28 { His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.} 29 { Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:} 30 { cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.} 31 { Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.} 32 { Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.} 33 { Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.} 34 { Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:} 35 { tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.} 36 { Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.} 37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.