Vulgate(i)
1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur
4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus
5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
2 1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
10 nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
11 servite Domino in timore et exultate in tremore
12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
3 1 canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
2 multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
3 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
4 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
5 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
6 non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
7 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
8 Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
4 1 victori in psalmis canticum David invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
2 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper
3 et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
4 irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper
5 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum
6 leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
7 in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
8 in pace simul requiescam et dormiam quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
5 1 victori pro hereditatibus canticum David verba mea audi Domine intellege murmur meum
2 rex meus et Deus meus
3 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam
4 mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu
5 nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
6 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
7 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
8 Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam
9 non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae
10 sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te
11 et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
12 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
6 1 victori in psalmis super octava canticum David Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
2 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
3 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
4 revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam
5 quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi
6 laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo
7 caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis
8 recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei
9 audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet
10 confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito
7 1 pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me
2 ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat
3 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
4 si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos
5 persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper
6 surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti
7 et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere
8 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me
9 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus
10 clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde
11 Deus iudex iustus et fortis comminans tota die
12 non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum
13 et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est
14 ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium
15 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est
16 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet
17 confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi
8 1 victori pro torcularibus canticum David Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
2 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
3 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
4 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
5 minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
6 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
7 cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
8 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
9 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
9 1 victori pro morte filii canticum David confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
2 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
3 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
4 fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
5 increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
6 conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
7 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
8 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
9 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
11 cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
12 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
13 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
14 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
15 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
17 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
18 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
19 surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
20 pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper
10 1 quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
2 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
3 quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
4 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
5 nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
6 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
7 maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
8 sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
9 oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
10 et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
12 surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
13 quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
14 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
15 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
16 Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
17 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
18 ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
11 1 victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
2 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
3 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
5 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
7 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
12 1 victori pro octava canticum David salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum
2 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt
3 disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
4 qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est
5 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum
6 eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum
7 tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum
8 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum
13 1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me
2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4 convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero
6 ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi
14 1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum
3 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum
4 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis
6 Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine
7 quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est
15 1 quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
2 canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo
3 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
4 loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo
5 dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat
16 1 pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
2 humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
3 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
4 sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
5 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
6 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
7 lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
8 benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
9 proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
10 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
11 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
17 1 oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii
2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti
4 cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
5 sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea
6 ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum
7 mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
8 a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt
10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe
11 incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram
12 similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus
14 a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
15 ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua
18 1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea
2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
3 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
4 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
5 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
6 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
7 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
8 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
9 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
11 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
12 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
15 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
16 misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
17 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
18 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
19 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
20 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
21 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
22 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
26 cum electo electus eris et cum perverso pervertes
27 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
28 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
29 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
30 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
31 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
33 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
34 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
35 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
36 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
37 persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
38 caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
39 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
42 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
43 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
44 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
45 filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
46 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
47 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
48 et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
49 propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
50 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum
19 1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
2 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
3 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
11 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
12 errores quis intelleget ab occultis munda me
13 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
20 1 victori canticum David exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
2 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te
3 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper
4 det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat
5 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros
6 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae
7 hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
8 ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus
9 Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
21 1 victori canticum David Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
2 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper